Epistola ad Hebraeos*

Caput 10: Versus 7

Tunc.Quando vidi omnia illa displicere, et corpus idoneum ad hoc mihi datum.Dixi: Ecce venio,ad me offerendum, ut faciam et compleam voluntatem tuam, quia tu es meus Deus. Ideo venio ad implendam tuam voluntatem tuam, quia ita scriptum est, et praefiguratum de me in consilio Deitatis, quae est caput mei, qui sum liber humani generis secundum quod homo, in quo legant homines omnia sibi necessaria, et ideo non est opus lege.
(* Traductions européennes)